Fellicarolo nel medioevo ( Latino )

Anno ab Incarnatione D.N.J.C. Millesimo centesimo sexagesimo nono. Indictione secunda primo die mensis junii.Tibi Ecclesiae Sancte Mariae de Campiliola.Ego Gizardinus Filius condam Guiduzi de Garfagnolo qui professus sum ex Natione mea Lege vivere Romana propterea dixi Quisquis in Sanctis ac Venerabilibus Locis ex suis rebus aliquid contulerit juxta Auctoris vocem in hoc salo centuplum accipiet et insuper  quod melius est vitam possidebit aeternam Ideoque ego istus Gizardinus Crucem suscepi et viam Beati Sepulcri ad redimenta mea peccati incoepi et infrascriptae Ecclesiae dono cedo confero per praesentem Chartulam Donationis maea jure proprio in praedicta Ecclesia per Luminariam confirmo idest totam Terram juris mei quam habeo in isto Garfagnolo scilicet in casamentis et in clausuris in Garola et Costaropuli, Costaplana, Runcovecho, Masceradunda, Funtana Daloplo, Runco Dominicino, Lagure, Runco de Capra, Campo Gifredo Muzone et Terram juris mei quam visus sum habere in Felegarolo et in omnibus Locis cultis  et incultis Buschaleis, Pratis, Ripis et Rupinis et ubicumque nostro nomine de praedicta Terra invenire potueritis omnia intelligantur Quam autem istam Terram jiuris mei superius dictam istae Ecclesiae dono cedo confero et per praesentem Chartulam Donationis jure proprietario nomine ibidem habendum confirmo pro remedio Anima maea et Patris mei Sciendum tamen est si praedictus Gizardinus a Beato Sepulcro redierit tradictam Terram a parte Ecclesia tenere debet ipse et sui haeredes et decem denarios bononeorum Lucenses per Luminariam istae Ecclesiae dare debet omni anno usque in perpetuum et si praedidictus Gizardinus in praenominata via mortuus fuerit quod absit Garsendonius et Dominicus eius Consanguinei istam Terram eo modo ut Gizardinus tenere debent et in super promisit Gizardinus per se suosque haeredes istae Ecclesie eam Terram ab omni homine rationabiliter defendere Si evenerit ut aliquis istorum  scilicet Gizardinus vel Garfedonius et Dominicus vel eorum haeredes aliquam offensam de jam dicta Terra istea Ecclesia fecerint in ista Terra exinde nullam rationem habeat sed dicta Ecclesia suam voluntatem de ista Terra faciat nec mihi liceat ullo tempore nolle quod volui sed quod ante semel factum vel scriptum inviolabiliter conservare promitto cum stipulatione subnixa ………    …….Signum per manum  istius… Gizardini qui hanc Chartulam Donationis fieri rogavit.
Actum est hoc in ista Ecclesia feliciter.
Interfuerunt Petrus de Velonio, Joannesbonus de Valle, Dominicus de Bagnolo, Martinus Conver……rogati Testes.
Ego Albertus Notarius Sacri Palatii rogatus hanc Chartam Donationis scribere post traditam complevi et dedi.

Ultima modifica ilLunedì, 14 Settembre 2015 14:50
(0 Voti)
Facebook Twitter Google+ Pinterest

Chi è online

Abbiamo 27 visitatori e nessun utente online